10
1 Vir autem quidam in Cae sarea nomine Cornelius, cen turio
cohortis, quae dicitur Italica,
2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens
eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper,
3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei
introeuntem ad se et dicentem sibi: “ Corneli ”.
4 At ille intuens eum et timore correptus dixit: “ Quid est, domine? ”. Dixit autem illi: “ Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu
Dei.
5 Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam,
qui cognominatur Petrus;
6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus
iuxta mare ”.
7 Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum
vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant,
8 et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.
9 Postera autem die, iter illis facientibus et
appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam
sextam.
10 Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis,
cecidit super eum mentis excessus,
11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut
linteum magnum quattuor initiis submitti in terram,
12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et
volatilia caeli.
13 Et facta est vox ad eum: “ Surge,
Petre, occide et manduca! ”.
14 Ait autem Petrus: “ Nequaquam, Domine,
quia numquam manducavi omne commune et immundum ”.
15 Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae
Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
16 Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in
caelum.
17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam
vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis
astiterunt ad ianuam
18 et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur
Petrus, illic haberet hospitium.
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “ Ecce viri tres quaerunt te;
20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans,
quia ego misi illos ”.
21 Descendens autem Petrus ad viros dixit: “ Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis? ”.
22 Qui dixerunt: “ Cornelius centurio,
vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum,
responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba
abs te ”.
23 Invitans igitur eos recepit hospitio.
Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab
Ioppe comitati sunt eum.
24 Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero
exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
25 Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius
procidens ad pedes adoravit.
26 Petrus vero levavit eum dicens: “
Surge, et ego ipse homo sum ”.
27 Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui
convenerant;
28 dixitque ad illos: “ Vos scitis
quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi
ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;
29 propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo
ergo quam ob causam accersistis me ”.
30 Et Cornelius ait: “ A nudius quarta
die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit
ante me in veste candida
31 et ait: “Corneli, exaudita est oratio
tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
32 Mitte ergo in Ioppen
et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis
coriarii iuxta mare”.
33 Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo.
Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi
praecepta sunt a Domino ”.
34 Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio
quoniam non est personarum acceptor Deus,
35 sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam,
acceptus est illi.
36 Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum
Christum; hic est omnium Dominus.
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam
incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:
38 Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et
virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo,
quoniam Deus erat cum illo.
39 Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum
et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.
40 Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum
fieri
41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis,
qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis;
42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia
ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
43 Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem
peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ”.
44
Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui
audiebant verbum.
45 Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant
cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;
46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes
Deum. Tunc respondit Petrus:
47 “ Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi,
qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ”.
48 Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc
rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.
|