11
1 Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam
et gentes receperunt verbum Dei.
2 Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant
adversus illum, qui erant ex circumcisione,
3 dicentes: “ Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum
illis! ”.
4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens:
5 “ Ego eram in civitate Ioppe orans et
vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum
quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me;
6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et
bestias et reptilia et volatilia caeli.
7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: “Surgens,
Petre, occide et manduca!”.
8 Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut immundum
numquam introivit in os meum.
9 Respondit autem vox secundo de caelo: “Quae
Deus mundavit, tu ne commune dixeris”.
10
Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum.
11 Et ecce confestim
tres viri astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me.
12 Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil
haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum
viri.
13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam
stantem et dicentem: “Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur
Petrus,
14 qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa
domus tua”.
15
Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super
nos in initio.
16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem
baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”.
17 Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui
credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum? ”.
18 His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum
dicentes: “ Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam
dedit ”.
19 Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae
facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et
Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis.
20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum
introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum.
21 Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium
conversus est ad Dominum.
22 Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in
Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam;
23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et
hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino,
24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et
apposita est turba multa Domino.
25 Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum;
26 quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem
eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et
cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.
27 In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae
Antiochiam;
28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per
Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub
Claudio.
29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli
eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus;
30 quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum
Barnabae et Sauli.
|