12
1 Illo autem tempore, misit Herodes rex manus, ut affli geret
quosdam de ecclesia.
2 Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio.
3 Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et
Petrum — erant autem dies Azymorum —
4 quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor
quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo.
5 Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat
sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat
Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante
ostium custodiebant carcerem.
7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in
habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “ Surge velociter! ”. Et ceciderunt catenae de
manibus eius.
8 Dixit autem angelus ad eum: “
Praecingere et calcea te sandalia tua! ”. Et fecit sic. Et
dicit illi: “ Circumda tibi vestimentum tuum et sequere
me! ”.
9 Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod
fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre.
10 Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad
portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes
processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo.
11 Et Petrus ad se reversus dixit: “ Nunc
scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de
omni exspectatione plebis Iudaeorum ”.
12 Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui
cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
13 Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad
audiendum, nomine Rhode;
14 et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam,
sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam.
15
At illi dixerunt ad eam: “ Insanis! ”. Illa autem
affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “
Angelus eius est ”.
16 Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent,
viderunt eum et obstupuerunt.
17 Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo
Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “ Nuntiate
Iacobo ct fratribus haec ”. Et egressus abiit in alium locum.
18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites,
quidnam de Petro factum esset.
19 Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis
custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi
commorabatur.
20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes
venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis,
postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis.
21 Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens
pro tribunalicontionabatur ad eos;
22 populus autem acclamabat: “ Dei vox et non hominis! ”.
23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non
dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit.
24 Verbum autem
Dei crescebat et multiplicabatur.
25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto
ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.
|