14
1 Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam
Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa
multitudo.
2 Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et
exacerbaverunt animas gentium adversus fratres.
3 Multo igitur tempore demorati
sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae
suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
4 Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant
cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis.
5 Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum
principibus suis, ut contumeliis afficerent et lapidarent eos,
6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et
Derben et ad regionem in circuitu
7 et ibi evangelizantes erant.
8
Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris
suae, qui numquam ambulaverat.
9 Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns
quia haberet fidem, ut salvus fieret,
10 dixit magna voce: “ Surge super pedes tuos rectus! ”. Et exsilivit et ambulabat.
11 Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt
vocem suam Lycaonice dicentes: “ Dii similes facti
hominibus descenderunt ad nos! ”;
12 et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam
ipse erat dux verbi.
13 Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem,
tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare.
14 Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis
tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes
15 et dicentes: “ Viri, quid haec
facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab
his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia,
quae in eis sunt.
16 Qui in praeteritis generationibus permisit omnes gentes
ambulare in viis suis;
17 et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit
benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et
laetitia corda vestra ”.
18 Et haec dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent.
19 Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et
persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum
mortuum esse.
20 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit
civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
21 Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos,
reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
22 confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut
permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in
regnum Dei.
23 Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias presbyteros
et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant.
24 Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam;
25 et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam.
26 Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae
Dei in opus, quod compleverunt.
27 Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt
quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
28 Morati sunt
autem tempus non modicum cum discipulis.
|