22
1 “ Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem
”. 2 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad
illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit:
3 “ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso
Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta
veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
4 Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et
tradens in custodias viros ac mulieres,
5 sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne
concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut
adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.
6 Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa
mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa;
7 et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”.
8 Ego autem respondi: “Quis es, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem
tu persequeris”.
9 Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non
audierunt eius, qui loquebatur mecum.
10 Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade
Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”.
11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum
deductus a comitibus veni Damascum.
12 Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem,
testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis,
13 veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul
frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum.
14 At ille dixit: “Deus patrum nostrorum
praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires
vocem ex ore eius,
15 quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti
et audisti.
16 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”.
17 Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in
templo fieri me in stupore mentis
18 et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociter ex
Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”.
19 Et ego dixi: “Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens
in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te;
20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse
astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum”.
21 Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam
te” ”.
22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem
suam dicentes: “ Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! ”.
23 Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et
pulverem iactantibus in aerem,
24 iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum
interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
25 Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni
Paulus: “ Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? ”.
26 Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens:
“ Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est ”.
27 Accedens autem tribunus dixit illi: “ Dic mihi, tu Romanus
es? ”. At
ille dixit: “ Etiam ”.
28 Et respondit tribunus: “ Ego multa
summa civitatem hanc consecutus sum ”. Et Paulus ait: “ Ego autem et natus sum ”.
29 Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi
erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia
alligasset eum.
30 Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa
accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et
omne concilium et producens Paulum statuit coram illis.
|