23
1 Intendens autem concilium Paulus ait: “ Viri fratres, ego
omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem ”.
2 Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi
percutere os eius.
3 Tunc Paulus ad eum dixit: “ Percutiet
te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra
legem iubes me percuti? ”.
4 Et, qui astabant, dixerunt: “ Summum
sacerdotem Dei maledicis?”.
5 Dixit autem Paulus: “ Nesciebam,
fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: “Principem populi tui non maledices” ”.
6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et
altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “ Viri
fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione
mortuorum ego iudicor ”.
7 Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et
sadducaeos; et divisa est multitudo.
8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum
neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur.
9 Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam
partis pharisaeorum pugnabant dicentes: “ Nihil mali
invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus ”;
10 et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne
discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio
eorum ac deducerent in castra.
11 Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “ Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in
Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari ”.
12 Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt
se dicentes neque manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum.
13 Erant autem plus quam quadraginta, qui hanc coniurationem
fecerant;
14 qui accedentes ad principes sacerdotum et seniores
dixerunt: “ Devotione devovimus nos nihil gustaturos,
donec occidamus Paulum.
15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut
producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero,
priusquam appropiet, parati sumus interficere illum ”.
16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et
intravit in castra nuntiavitque Paulo.
17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: “ Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi
”.
18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: “ Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te,
habentem aliquid loqui tibi ”.
19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo
seorsum et interrogabat: “ Quid est, quod habes indicare
mihi? ”.
20 Ille autem dixit: “ Iudaei
constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi
aliquid certius inquisiturum sit de illo.
21 Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis
viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec
interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum ”.
22 Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui
eloqueretur quoniam “ haec nota mihi fecisti ”.
23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit: “ Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites
septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis,
24 et iumenta praeparate ”, ut imponentes
Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem,
25 scribens epistulam habentem formam hanc:
26 “ Claudius Lysias optimo praesidi
Felici salutem.
27 Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici
ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
28 Volensque scire causam, propter quam accusabant illum,
deduxi in concilium eorum;
29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil
vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.
30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum
pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant
adversum eum apud te ”.
31 Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum,
duxerunt per noctem in Antipatridem;
32 et postera die, dimissis equitibus, ut abirent cum eo,
reversi sunt ad castra.
33 Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam
praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
34 Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset,
et cognoscens quia de Cilicia:
35 “ Audiam te, inquit, cum et
accusatores tui venerint ”; iussitque in praetorio Herodis
custodiri eum.
|