25
1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum
ascendit Hierosolymam a Caesarea;
2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum
adversus Paulum, et rogabant eum
3 postulantes gratiam adversum eum, ut iuberet perduci eum in
Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in via.
4 Festus igitur respondit servari Paulum in Caesarea, se autem
maturius profecturum:
5 “ Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est
in viro crimen, accusent eum ”.
6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut
decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum
adduci.
7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma
descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant
probare,
8 Paulo rationem reddente: “ Neque in
legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi ”.
9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens
Paulo dixit: “ Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his
iudicari apud me? ”.
10 Dixit autem
Paulus: “ Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudaeis nihil nocui,
sicut et tu melius nosti.
11 Si ergo iniuste egi
et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi
accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello! ”.
12 Tunc Festus cum consilio locutus respondit: “ Caesarem
appellasti; ad Caesarem ibis ”.
13
Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt
Caesaream et salutaverunt Festum.
14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit
de Paulo dicens: “ Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
15 de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes
sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem;
16 ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare
aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores
locumque defendendi se ab accusatione accipiat.
17 Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die
sedens pro tribunali iussi adduci virum;
18 de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam
deferebant, de quibus ego suspicabar malis;
19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant
adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
20 Haesitans
autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi
iudicari de istis.
21 Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti
cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem ”.
22 Agrippa autem ad Festum: “ Volebam et ipse hominem audire! ”.
“ Cras, inquit, audies eum ”.
23 Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum
multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris
principalibus civitatis, et iubente Festo, adductus est Paulus.
24 Et dicit Festus: “ Agrippa rex et omnes, qui simul adestis
nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me
Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius.
25 Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem
hoc appellante Augustum, iudicavi mittere.
26 De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod
produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta,
habeam quid scribam;
27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas
eius non significare ”.
|