26
1 Agrippa vero ad Paulum ait: “ Permittitur tibi loqui pro
temetipso ”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere:
2 “ De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo
me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
3 maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt
consuetudines et quaestiones; propter quod, obsecro, patienter me audias.
4 Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in
gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei;
5 praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere,
quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
6 Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros
repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus,
7 in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac
die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex!
8 Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos
suscitat?
9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni
debere multa contraria agere;
10 quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in
carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum
occiderentur, detuli sententiam;
11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam
blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras
civitates.
12 In quibus, dum irem Damascum cum potestate et permissu principum
sacerdotum,
13 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis
circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant;
14 omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem
loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est
tibi contra stimulum calcitrare”.
15
Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
16 Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui
tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum,
quibus apparebo tibi,
17 eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te
18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem
et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem
inter sanctificatos per fidem, quae est in me”.
19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis,
20 sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in
omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et
converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes.
21 Hac ex causa
me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere.
22 Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto
testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae
sunt locuti futura esse et Moyses:
23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione
mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ”.
24 Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “
Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt! ”.
25
At Paulus: “ Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba
eloquor.
26 Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere
enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est.
27 Credis, rex
Agrippa, Prophetis? Scio quia credis ”.
28 Agrippa autem ad Paulum: “ In modico suades me Christianum
fieri! ”.
29
Et Paulus: “ Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes
hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis
his! ”.
30 Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant
eis;
31 et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “ Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste ”.
32 Agrippa autem
Festo dixit: “ Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem ”.
|