27
1 Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt
et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae.
2 Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare
circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone
Thessalonicensi;
3 sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans
Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere.
4 Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea
quod essent venti contrarii;
5 et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus Myram,
quae est Lyciae.
6 Et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in
Italiam transposuit nos in eam.
7 Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus
contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem;
8 et vix iuxta eam navigantes venimus in locum quendam, qui
vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas Lasaea.
9 Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio,
eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus
10 dicens eis: “ Viri, video quoniam cum iniuria et multo
damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse
navigatio ”.
11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat quam
his, quae a Paulo dicebantur.
12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi
statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo possent devenientes Phoenicen
hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad caurum.
13 Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere,
cum sustulissent, propius legebant Cretam.
14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus
typhonicus, qui vocatur euroaquilo;
15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum,
data nave flatibus, ferebamur.
16 Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda,
potuimus vix obtinere scapham,
17 qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes navem; et
timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur.
18 Valide autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum
fecerunt
19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt.
20 Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures
dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis
nostrae.
21 Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio
eorum dixit: “ Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta
lucrique facere iniuriam hanc et iacturam.
22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enim amissio
animae erit ex vobis praeterquam navis;
23 astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui
et deservio,
24 dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et
ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum”.
25 Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia
sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
26 In insulam autem quandam oportet nos incidere ”.
27 Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur
in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam
regionem.
28 Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et
pusillum inde separati et rursum submittentes invenerunt passus quindecim;
29 timentes autem, ne in aspera loca incideremus, de puppi
mittentes ancoras quattuor optabant diem fieri.
30 Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum demisissent
scapham in mare sub obtentu, quasi a prora inciperent ancoras extendere,
31 dixit Paulus centurioni et militibus: “ Nisi hi in navi
manserint, vos salvi fieri non potestis ”.
32 Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam
excidere.
33 Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes
sumere cibum dicens: “ Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis
nihil accipientes;
34 propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute
vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit ”.
35 Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo
in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit manducare.
36 Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum.
37 Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta
sex.
38 Et satiati cibo alleviabant navem iactantes triticum in
mare.
39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum
vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent,
eicere navem.
40 Et cum ancoras abstulissent, committebant mari simul
laxantes iuncturas gubernaculorum et, levato artemone, secundum flatum aurae
tendebant ad litus.
41 Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem;
et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum.
42 Militum autem consilium fuit, ut custodias occiderent, ne
quis, cum enatasset, effugeret;
43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio
iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire
44 et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae
de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram.
|