28
1 Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum praecepit que ei
dicens: “ Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan;
2 surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris
tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
3
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet,
ut sis in multitudinem populorum;
4 et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum,
ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo ”.
5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad
Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau.
6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et
misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem
praecepisset ei dicens: “ Non accipies uxorem de
filiabus Chanaan ”,
7 quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram;
8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan
pater suus,
9 ivit ad Ismaelem et duxit uxorem, absque iis, quas habebat,
Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.
10 Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran.
11 Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo
requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et
supponens capiti suo dormivit in eodem loco.
12 Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen
illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
14 Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad
occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et
in semine tuo cunctae tribus terrae.
15 Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque
perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae
dixi tibi ”.
16 Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: “ Vere Dominus est
in loco isto, et ego nesciebam ”.
17
Pavensque: “ Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli ”.
18 Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat
capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper.
19 Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs
vocabatur Luza.
20 Vovit Iacob etiam votum dicens: “ Si fuerit Deus mecum et
custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum
et vestimentum ad induendum,
21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi
Dominus in Deum,
22 et lapis iste, quem erexi in titulum, erit domus Dei;
cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi ”.
|