3
1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas
circumcisionis?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt
illis eloquia Dei.
3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas
illorum fidem Dei evacuabit?
4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax,
sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum
iudicaris ”.
5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid
dicemus? Numquid
iniustus Deus, qui infert iram? Secundum
hominem dico.
6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam
ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
8
Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut
veniant bona ”? Quorum damnatio iusta est.
9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati
sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est:
“ Non est iustus quisquam,
11 non est intellegens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,
14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
16 contritio et infelicitas in viis eorum,
17 et viam pacis non cognoverunt.
18 Non est timor
Dei ante oculos eorum ”.
19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in
lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram
illo, per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est,
testificata a Lege et Prophetis,
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui
credunt. Non enim est distinctio:
23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem,
quae est in Christo Iesu;
25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine
ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc
tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem?
Operum? Non, sed per legem fidei.
28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus
legis.
29
An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem
ex fide et praeputium per fidem.
31 Legem ergo destruimus
per fidem? Absit,
sed legem statuimus.
|