5
1 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi
num nostrum Iesum Christum,
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua
stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus,
scientes quod tribulatio patientiam operatur,
4 patientia autem probationem, probatio vero spem;
5 spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
6 Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum
tempus pro impiis mortuus est.
7 Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis
et audeat mori.
8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum
adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
9 Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius,
salvi erimus ab ira per ipsum!
10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per
mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;
11 non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum
nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
12 Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum
intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo
quod omnes peccaverunt.
13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem
non imputatur, cum lex non est,
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui
non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri.
15 Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto
multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu
Christi in multos abundavit.
16 Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam
iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in
iustificationem.
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis,
qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt
per unum Iesum Christum.
18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in
condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem
vitae;
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores
constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.
20 Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem
abundavit peccatum, superabundavit gratia,
21 ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet
per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.
|