12
1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut
exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile
obsequium vestrum;
2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini
renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene
placens et perfectum.
3 Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt
inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem,
unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem
membra non eundem actum habent,
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter
alterius membra.
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est
nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
7 sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in
doctrina;
8 sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in
simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
9 Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;
10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem
praevenientes,
11 sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino
servientes,
12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi
instantes,
13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem
sectantes.
14 Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed
humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
17 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram
omnibus hominibus;
18 si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus
pacem habentes;
19 non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum
irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit
Dominus.
20 Sed si
esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens,
carbones ignis congeres super caput eius.
21 Noli vinci a malo,
sed vince in bono malum.
|