| 
 13 
1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est
enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. 
2 Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit;
qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent. 
3 Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem
non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; 
4 Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris,
time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram
ei, qui malum agit. 
5
Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter
conscientiam. 
6 Ideo enim et tributa
praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes. 
7 Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal
vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. 
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui
enim diligit proximum, legem implevit. 
9 Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non
concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges
proximum tuum tamquam teipsum. 
10 Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis
est dilectio. 
11 Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno
surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. 
12 Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera
tenebrarum et induamur arma lucis. 
13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et
ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et
aemulatione; 
14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne
feceritis in concupiscentiis. 
  |