14
1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus
cogitationum.
2 Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est,
holus manducat.
3 Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non
manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit.
4
Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit
autem, potens est enim Dominus statuere illum.
5 Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem
diem; unusquisque in suo sensu abundet.
6 Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat,
gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias
agit Deo.
7 Nemo enim nostrum sibi
vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur,
Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
9
In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum
dominetur.
10 Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis
fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
11 scriptum est enim:
“ Vivo
ego, dicit Dominus,
mihi flectetur omne genu,
et omnis lingua confitebitur Deo ”.
12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
13 Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis,
ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
14 Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per
seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non
secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus
mortuus est!
16 Non ergo blasphemetur bonum vestrum!
17 Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax
et gaudium in Spiritu Sancto;
18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est
hominibus.
19 Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis
sunt in invicem.
20 Noli propter
escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui
per offendiculum manducat.
21 Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque
id, in quo frater tuus offendit.
22 Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo.
Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat.
23 Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non
ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.
|