15
1 Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum
sustinere et non nobis placere.
2
Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem;
3 etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperia
improperantium tibi ceciderunt super me ”.
4 Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam
scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
5 Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in
alterutrum secundum Christum Iesum,
6 ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini
nostri Iesu Christi.
7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit
vos, in gloriam Dei.
8 Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter
veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum;
9 gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut
scriptum est:
“ Propter hoc
confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ”.
10 Et iterum dicit: “ Laetamini,
gentes, cum plebe eius ”.
11 Et iterum:
“ Laudate, omnes
gentes, Dominum,
et magnificent eum omnes populi ”.
12
Et rursus Isaias ait:
“ Erit
radix Iesse,
et qui exsurget regere gentes:
in eo gentes sperabunt ”.
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in
credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.
14 Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis,
quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et
alterutrum monere.
15 Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam
vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
16 ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans
evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu
Sancto.
17 Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum;
18 non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non
effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis,
19 in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus,
ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium
Christi,
20 sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi
nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem,
21 sed sicut scriptum est:
“ Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt;
et, qui non audierunt, intellegent ”.
22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus,
cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod
praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte
fruitus fuero.
25 Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
26 probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem
aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
27 Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si
spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare
eis.
28 Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum
hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;
29 scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia
benedictionis Christi veniam.
30 Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum
Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me
ad Deum,
31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et
ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,
32 ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer
vobiscum.
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
|