3
1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus
sed qua si carnalibus, tamquam parvulis in Christo.
2 Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem
potestis,
3 adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et
contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
4 Cum enim quis dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, alius autem: “ Ego Apollo ”,
nonne homines estis?
5 Quid igitur est
Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut
Dominus dedit.
6 Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
7 itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed
qui incrementum dat, Deus.
8 Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem
propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
9 Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei
aedificatio estis.
10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens
architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem
videat quomodo superaedificet;
11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod
positum est, qui est Iesus Christus.
12 Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum,
argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam,
13 uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia
in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
14 Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem
accipiet;
15 si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem
salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
vobis?
17 Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus;
templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
18 Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in
hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens.
19 Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum.
Scriptum est enim:
“ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”;
20 et iterum:
“ Dominus novit cogitationes sapientium,
quoniam vanae sunt ”.
21 Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt,
22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita
sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt,
23 vos autem Christi, Christus autem Dei.
|