5
1 Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis
nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.
2
Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio
vestrum, qui hoc opus fecit?
3 Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam
iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est,
4 in nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo
spiritu cum virtute Domini nostri Iesu,
5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus sit in die Domini.
6 Non bona gloriatio
vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut
estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus!
8 Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in
fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
9 Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis.
10
Non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis
servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse!
11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater
nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut
ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere.
12 Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de
his, qui intus sunt, vos iudicatis?
13 Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis!
|