6
1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu
dicari apud iniquos et non apud sanctos?
2 An nescitis quoniam
sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis
iudiciis?
3 Nescitis quoniam
angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?
4 Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui
sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum?
5 Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens
quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?
6 Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud
infideles?
7 Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis
inter vosmetipsos! Quare non magis
iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
8
Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus!
9 An nescitis quia
iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis
servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores
10 neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non
rapaces regnum Dei possidebunt.
11
Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis,
sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et
in Spiritu Dei nostri!
12 “ Omnia mihi licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia
mihi licent! ”. Sed ego sub nullius redigar potestate.
13 “ Esca ventri, et venter escis! ”. Deus autem et hunc et has
destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori;
14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per
virtutem suam.
15 Nescitis quoniam
corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra
meretricis? Absit!
16 An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus
est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”.
17
Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est.
18 Fugite fornicationem!
Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur,
in corpus suum peccat.
19
An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis
est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
20 Empti enim estis
pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
|