9
1 Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum
nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino?
2 Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam
signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
3 Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est.
4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
5 Numquid non habemus potestatem sororem mulierem
circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas?
6 Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non
operandi?
7 Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et
fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat?
8 Numquid secundum
hominem haec dico? An et lex haec non dicit?
9 Scriptum est enim in Lege Moysis: “ Non alligabis os
bovi trituranti ”. Numquid de bobus cura est Deo?
10 An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt,
quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus
percipiendi.
11 Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos
carnalia vestra metamus?
12 Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos?
Sed non usi sumus hac potestate,
sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi.
13 Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario
sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur?
14
Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
15 Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut
ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis
evacuet.
16 Nam si
evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim
mihi est, si non evangelizavero!
17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus,
dispensatio mihi credita est.
18 Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine
sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio.
19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut
plures lucri facerem.
20 Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer;
his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut
eos, qui sub lege erant, lucri facerem;
21 his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine
lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine
lege erant;
22 factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem;
omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos.
23 Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius
efficiar.
24 Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem
currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis.
25 Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se
abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem
incorruptam.
26 Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non
quasi aerem verberans;
27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte,
cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
|