12
1 De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare.
2 Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout
ducebamini, euntes.
3 Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens
dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in
Spiritu Sancto.
4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus;
6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur
omnia in omnibus.
7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem
sermo scientiae secundum eundem Spiritum,
9 alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in
uno Spiritu,
10 alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio
spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;
11 haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens
singulis prout vult.
12 Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia
autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;
13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati
sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum
potati sumus.
14
Nam et corpus non est unum membrum sed multa.
15 Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore;
16 et si dixerit auris: “ Non sum oculus,
non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore.
17 Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus,
ubi odoratus?
18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in
corpore, sicut voluit.
19 Quod si essent
omnia unum membrum, ubi corpus?
20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21 Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”;
aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”.
22 Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora
esse, necessaria sunt;
23 et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his
honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra,
abundantiorem honestatem habent,
24 honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit
corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem
sollicita sint membra.
26 Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra;
sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
27 Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos,
secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes
curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
29 Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid
omnes doctores? Numquid omnes virtutes?
30 Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes
linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?
31 Aemulamini autem
charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
|