| 
 13 
1 Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non
habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. 
2 Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem
scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem
non habuero, nihil sum. 
3 Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si
tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi
prodest. 
4 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non
agit superbe, non inflatur, 
5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non
irritatur, non cogitat malum, 
6 non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; 
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. 
8 Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive
linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. 
9 Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus; 
10 cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex
parte est. 
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut
parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant
parvuli. 
12 Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et
cognitus sum. 
13
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas. 
  |