AD CORINTHIOS EPISTULA II SANCTI PAULI APOSTOLI
1
1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo
theus frater ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in
universa Achaia:
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater
misericordiarum et Deus totius consolationis,
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus
et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua
exhortamur et ipsi a Deo;
5 quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per
Christum abundat et consolatio nostra.
6 Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute;
sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem
passionum, quas et nos patimur.
7 Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut
socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione
nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra
virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere;
9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non
simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos:
10 qui de tanta morte eripuit nos et eruet, in quem speramus,
et adhuc eripiet;
11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter
eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur
pro nobis.
12 Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali,
sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos.
13 Non enim alia scribimus vobis quam quae legitis aut etiam
cognoscitis; spero autem quod usque in finem cognoscetis,
14 sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra
sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu.
15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam
gratiam haberetis,
16 et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia
venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam.
17 Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut,
quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me “ Est, est ” et “ Non, non ”?
18
Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “ Est ” et “ Non ”!
19 Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos
praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit “ Est ” et “ Non ”, sed “ Est ” in illo fuit.
20 Quotquot enim
promissiones Dei sunt, in illo “ Est ”; ideo et per ipsum “ Amen ” Deo ad
gloriam per nos.
21
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus,
22 et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus
nostris.
23 Ego autem testem Deum
invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.
24 Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus
gaudii vestri, nam fide stetistis.
|