2
1 Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia
venirem ad vos;
2 si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet,
nisi qui contristatur ex me?
3 Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam
de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium
omnium vestrum est.
4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis
per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo
abundantius in vos.
5 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex
parte, ut non onerem, omnes vos.
6 Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a
pluribus,
7 ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte
abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;
9 ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an
in omnibus oboedientes sitis.
10 Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi,
si quid donavi, propter vos in persona Christi,
11 ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus
cogitationes eius.
12 Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium
mihi apertum esset in Domino,
13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum
fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et
odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt,
et in his, qui pereunt:
16 aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex
vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?
17 Non enim sumus sicut
plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo
coram Deo in Christo loquimur.
|