5
1 Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber
naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam,
aeternam in caelis.
2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de
caelo est, superindui cupientes,
3 si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
4 Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo
quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a
vita.
5 Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis
arrabonem Spiritus.
6 Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes
sumus in corpore, peregrinamur a Domino;
7 per fidem enim ambulamus et non per speciem.
8 Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari
a corpore et praesentes esse ad Dominum.
9 Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere
illi.
10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi,
ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
11 Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem
manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
12 Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus
vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non
in corde.
13 Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.
14 Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam,
si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;
15 et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi
vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si
cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
17 Si quis ergo in
Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
18 Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum
et dedit nobis ministerium reconciliationis,
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians
sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum
reconciliationis.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante
per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut
nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
|