Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • AD CORINTHIOS EPISTULA II SANCTI PAULI APOSTOLI
    • 7
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7
1 Has igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
2 Capite nos! Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
3 Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
5 Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores.
6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi;
7 non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.
8 Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteretvideo quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit
9 nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
10 Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur.
11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
12 Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo.
13 Ideo consolati sumus.
In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis;
14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est.
15 Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum.
16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. 


8
1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae,
2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;
3 quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt
4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
6 ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam.
7 Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis.
8 Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans;
9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
10 Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore;
11 nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis.
12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet.
13 Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate
14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:
15 “ Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ”.
16 Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
17 quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
18 Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
19 — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram —
20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis;
21 providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.
22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.
23 Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
24 Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License