12
1 Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad
visiones et revelationes Domini.
2 Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore
nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum
eiusmodi usque ad tertium caelum.
3 Et scio huiusmodi hominem — sive in
corpore sive extra corpus nescio, Deus scit —
4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba,
quae non licet homini loqui.
5 Pro eiusmodi
gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
6 Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem
enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit
ex me,
7 et ex magnitudine revelationum. Propter quod, ne extollar, datus
est mihi stimulus carni, angelus Satanae, ut me colaphizet, ne extollar.
8 Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me;
9 et dixit mihi: “ Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in
infirmitate perficitur ”. Libentissime igitur potius
gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis,
in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim
infirmor, tunc potens sum.
11
Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari.
Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum;
12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni
patientia, signis quoque et prodigiis et virtutibus.
13 Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis,
nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate
mihi hanc iniuriam.
14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis
vobis; non enim quaero, quae vestra sunt, sed vos; nec enim debent filii
parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
15 Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro
animabus vestris. Si plus vos diligo, minus diligar?
16 Esto quidem, ego vos
non gravavi; sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
17 Numquid per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni
vos?
18 Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos
circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis?
19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo
loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem.
20 Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam
vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones,
aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes,
inflationes, seditiones sint;
21 ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et
lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super
immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt.
|