2
1 Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso
lymam cum Barnaba, assumpto et Tito;
2 ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis
evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne
forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
3
Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi.
4 Sed propter subintroductos falsos fratres, qui
subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut
nos in servitutem redigerent;
5 quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas
evangelii permaneat apud vos.
6 Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando
fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
7 sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi
evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis
8 — qui enim operatus est Petro in
apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes —
9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et
Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et
Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem;
10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus
fui hoc ipsum facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti,
quia reprehensibilis erat.
12 Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus
comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui
ex circumcisione erant.
13 Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut et
Barnabas simul abduceretur illorum simulatione.
14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem
evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “ Si tu, cum Iudaeus
sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare? ”.
15 Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores,
16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus
legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut
iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus
legis non iustificabitur omnis caro.
17 Quodsi quaerentes
iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus
peccati minister est? Absit!
18 Si enim, quae destruxi, haec iterum aedifico,
praevaricatorem me constituo.
19 Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo
confixus sum cruci;
20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod
autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit
seipsum pro me.
21 Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia,
ergo Christus gratis mortuus est.
|