5
1 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite
iterum iugo servitutis detineri.
2 Ecce ego Paulus dico
vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
3 Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam
debitor est universae legis faciendae.
4 Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a
gratia excidistis.
5
Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus.
6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque
praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
7 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
8 Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis;
qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid
adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
12 Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne
libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges
proximum tuum sicut teipsum.
15 Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab
invicem consumamini!
16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne
perfeceritis.
17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem
adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa
faciatis.
18 Quod si Spiritu
ducimini, non estis sub lege.
19 Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio,
immunditia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones,
aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae
praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non
consequentur.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax,
longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
24 Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum
vitiis et concupiscentiis.
25
Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
26 Non efficiamur inanis
gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
|