6
1 Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,
vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis,
considerans teipsum, ne et tu tenteris.
2 Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem
Christi.
3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse
se seducit;
4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso
tantum gloriationem habebit et non in altero.
5 Unusquisque enim onus suum portabit.
6 Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se
catechizat, in omnibus bonis.
7 Nolite errare: Deus
non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
8 quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet
corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.
9 Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo
metemus non deficientes.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime
autem ad domesticos fidei.
11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
12 Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos
circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur;
13 neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed
volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
14 Mihi autem absit
gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus
crucifixus est, et ego mundo.
15 Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed
nova creatura.
16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos
et misericordia et super Israel Dei.
17 De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in
super corpore meo porto.
18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro,
fratres. Amen.
|