3
1 Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis
gentibus —
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est
mihi pro vobis,
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est
mysterium, sicut supra scripsi in brevi,
4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in
mysterio Christi,
5 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum,
sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
6 esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes
promissionis in Christo Iesu per evangelium,
7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae
data est mihi secundum operationem virtutis eius.
8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus
evangelizare investigabiles divitias Christi
9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii
absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
10 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in
caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,
11 secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu
Domino nostro,
12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per
fidem eius.
13 Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis
pro vobis, quae est gloria vestra.
14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute
corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in
caritate radicati et fundati,
18 ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit
latitudo et longitudo et sublimitas et profundum,
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut
impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter
quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes
generationes saeculi saeculorum. Amen.
|