AD COLOSSENSES EPISTULA SANCTI PAULI APOSTOLI
1
1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo
theus frater
2 his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in
Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.
3 Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper
pro vobis orantes,
4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam
habetis in sanctos omnes,
5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante
audistis in verbo veritatis evangelii,
6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est
fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et
cognovistis gratiam Dei in veritate;
7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui
est fidelis pro nobis minister Christi,
8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.
9 Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis
orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni
sapientia et intellectu spiritali,
10 ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni
opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius
in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio
12 gratias agentes Patri,
qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum
et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
14 in quo habemus redemptionem,
remissionem peccatorum;
15 qui est imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturae,
16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra,
visibilia et invisibilia,
sive throni sive dominationes
sive principatus sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
17 et ipse est ante omnia,
et omnia in ipso constant.
18 Et ipse est caput corporis ecclesiae;
qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
19 quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum,
pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
21 Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in
operibus malis,
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem
exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;
23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et
immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa
creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae
desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei,
quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei;
26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et
generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii
huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;
28 quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes
omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in
Christo;
29 ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae
operatur in me in virtute.
|