2
1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis
et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne,
2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in
omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi.
4 Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum,
gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est,
fidei vestrae.
6 Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso
ambulate,
7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide,
sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
8 Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem
fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum
Christum;
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter,
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus
et potestatis;
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in
exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi;
12 consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis
per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
13 et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis
vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,
14 delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod
erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci;
15 exspolians principatus et potestates traduxit confidenter,
triumphans illos in semetipso.
16 Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei
festi aut neomeniae aut sabbatorum,
17 quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
18 Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et
religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu
carnis suae
19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et
coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
20 Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid
tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
21 “ Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ”,
22 quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta
et doctrinas hominum?
23 Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in
superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad
saturitatem carnis.
|