3
1 Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt
quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
2 quae sursum sunt sapite, non quae supra terram.
3 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo
in Deo!
4
Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in
gloria.
5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram:
fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae
est simulacrorum servitus,
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in
illis.
8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem,
malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum
actibus eius
10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem
secundum imaginem eius, qui creavit eum,
11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium,
barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti,
viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem,
longanimitatem,
13 supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis
adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;
14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum
perfectionis.
15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et
vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni
sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis
spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
17 et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in
nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
19 Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
20 Filii, oboedite
parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino.
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros,
ut non pusillo animo fiant.
22 Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum
servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes
Dominum.
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non
hominibus,
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem
hereditatis. Domino Christo servite;
25 qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et
non est personarum acceptio.
|