3
1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut
relin queremur Athenis soli,
2 et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in
evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,
3 ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis
quod in hoc positi sumus;
4 nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros
nos tribulationes, sicut et factum est et scitis.
5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam
fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor
noster.
6 Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante
nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper,
desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos;
7 ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni
necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem;
8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro
vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
10 nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem
vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae?
11 Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus
dirigat viam nostram ad vos;
12 vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate
in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos;
13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante
Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius.
Amen.
|