AD THESSALONICENSES EPISTULA II SANCTI PAULI APOSTOLI
1
1 Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen
sium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo:
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo.
3 Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut
dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque
omnium vestrum in invicem,
4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro
patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus,
quas sustinetis,
5 indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei,
pro quo et patimini;
6 si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his,
qui vos tribulant,
7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione
Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius,
8 in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum
et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu;
9 qui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a
gloria virtutis eius,
10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis
fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super
vos in die illo.
11 Ad quod etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos
vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei
in virtute;
12 ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis,
et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
|