2
1 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri
Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum,
2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum
neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit
discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
4 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus
aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.
5 Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam
vobis?
6
Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore.
7 Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet
nunc, donec de medio fiat.
8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus
interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui,
9 eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni
virtute et signis et prodigiis mendacibus
10 et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod
caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent.
11 Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant
mendacio,
12 ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed
consenserunt iniquitati.
13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis,
fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in
sanctificatione Spiritus et fide veritatis;
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in
acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
15 Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas
didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.
16 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater
noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in
gratia,
17 consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et
sermone bono.
|