3
1 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat
et glorificetur sicut et apud vos,
2 et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim
omnium est fides.
3
Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
4 Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae
praecipimus, et facitis et facietis.
5 Dominus autem dirigat
corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
6 Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri
Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non
secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam
non inordinati fuimus inter vos
8 neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et
fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
9 non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos
formam daremus vobis ad imitandum nos.
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si
quis non vult operari, nec manducet.
11 Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil
operantes sed curiose agentes;
12 his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in
Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14 Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc
notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut
fratrem.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in
omni modo. Dominus
cum omnibus vobis.
17 Salutatio mea manu
Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.
|