AD TIMOTHEUM EPISTULA I SANCTI PAULI APOSTOLI
1
1 Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal
vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae,
2 Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a
Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
3 Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in
Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent
4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae
quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et
conscientia bona et fide non ficta,
6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
7 volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae
loquuntur neque de quibus affirmant.
8 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur,
9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non
subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et
matricidis, homicidis,
10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis,
mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
11 secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est
mihi.
12 Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino
nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio,
13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus;
sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;
14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et
dilectione, quae sunt in Christo Iesu.
15 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus
venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,
16 sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo
ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui
credituri sunt illi in vitam aeternam.
17 Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo
honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum
praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam
19 habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes
circa fidem naufragaverunt;
20 ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae,
ut discant non blasphemare.
|