5
1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut
fratres,
2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.
3 Viduas honora, quae vere viduae sunt.
4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum
domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est
coram Deo.
5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et
instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;
6 nam quae in deliciis est vivens, mortua est.
7
Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint.
8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet,
fidem negavit et est infideli deterior.
9 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit
unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit,
si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus
subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae
fuerint adversus Christum, nubere volunt,
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
13 simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum
otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.
14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus
esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;
15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non
gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni
habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
18 dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub
duobus vel tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem
habeant.
21 Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut
haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
22 Manus cito
nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum
custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter
stomachum et frequentes tuas infirmitates.
24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad
iudicium, quosdam autem et subsequuntur;
25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se
habent, abscondi non possunt.
|