AD TIMOTHEUM EPISTULA II SANCTI PAULI APOSTOLI
1
1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum
promissionem vitae, quae est in Christo Iesu,
2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo
Patre et Christo Iesu Domino nostro.
3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia
pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac
die
4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio
implear,
5 recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non
ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus
sum autem quod et in te.
6 Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem
Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;
7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et
dilectionis et sobrietatis.
8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me
vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,
9 qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non
secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est
nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;
10 manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri
Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et
incorruptionem per evangelium,
11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.
12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio
enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in
illum diem.
13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et
dilectione, quae sunt in Christo Iesu;
14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat
in nobis.
15
Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus
et Hermogenes.
16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me
refrigeravit et catenam meam non erubuit;
17 sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit et invenit
18 — det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa
die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti.
|