2
1 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo
Iesu;
2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda
fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
3 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.
4 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat,
qui eum elegit;
5 si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime
certaverit.
6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.
7 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus
intellectum.
8 Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex
semine David, secundum evangelium meum,
9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed
verbum Dei non est alligatum!
10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem
consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.
11 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;
12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille
negabit nos;
13 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum
non potest.
14 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere:
in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium
inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
16 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad
impietatem,
17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et
Philetus,
18 qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem
iam factam, et subvertunt quorundam fidem.
19 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc:
Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat
nomen Domini.
20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea
sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in
ignominiam;
21 si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem,
sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
22 Iuvenilia autem
desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui
invocant Dominum de corde puro.
23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens
quia generant lites;
24 servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum
esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,
25 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando
det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,
26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad
ipsius voluntatem.
|