3
1 Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto
oboedire, ad omne opus bonum paratos esse,
2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem
ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3
Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes
concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes,
odibiles, odientes invicem.
4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri
Dei,
5 non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum
suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis
Spiritus Sancti,
6 quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem
nostrum,
7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem
vitae aeternae.
8 Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis
operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;
9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et
pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
10 Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit,
proprio iudicio condemnatus.
12 Cum misero ad te
Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare.
13 Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil
illis desit.
14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus
necessarios, ut non sint infructuosi.
15 Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant
in fide.
Gratia cum omnibus vobis.
|