5
1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro homi nibus
constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro
peccatis;
2 qui aeque condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam
et ipse circumdatus est infirmitate
3 et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam
pro semetipso offerre pro peccatis.
4 Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo
tamquam et Aaron.
5 Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex
fieret, sed qui locutus est ad eum:
“ Filius meus es tu;
ego hodie genui te ”;
6 quemadmodum et in alio dicit:
“ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
7 Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum,
qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens
et exauditus pro sua reverentia,
8 et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est,
oboedientiam;
9 et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi
auctor salutis aeternae,
10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
11 De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad
dicendum, quoniam segnes facti estis ad audiendum.
12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum
indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis,
quibus lacte opus sit, non solido cibo.
13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis
iustitiae, parvulus enim est;
14 perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro
consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
|