6
1 Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad
perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus
mortuis et fidei ad Deum,
2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac
resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni.
3
Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
4 Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati,
gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
5 et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi
6 et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum
crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et
generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit
benedictionem a Deo;
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto
proxima, cuius finis in combustionem.
9 Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et
viciniora saluti, tametsi ita loquimur;
10 non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et
dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et
ministratis.
11 Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare
sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem,
12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide
et patientia hereditant promissiones.
13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per
quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum
14 dicens: “ Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo
te ”;
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem.
16 Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae
eorum finis ad confirmationem est iuramentum;
17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis
heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,
18 ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est
mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam
propositam spem;
19 quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et
incedentem usque in interiora velaminis,
20 ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem
Melchisedech pontifex factus in aeternum.
|