8
1 Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti
ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
2 sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus,
non homo.
3 Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias
constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui
offerant secundum legem munera;
5 qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum
est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia
facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.
6 Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et
melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum
est.
7 Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus
inquireretur;
8 vituperans enim eos dicit: “ Ecce
dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum
Iudae testamentum novum;
9 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die,
qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi
non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
10 Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post
dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum
superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
11 Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque
fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum
illorum iam non memorabor ”.
13 Dicendo “ novum ” veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum
est.
|