10
1 Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem
rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter,
numquam potest accedentes perfectos facere.
2 Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent
ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre
peccata.
5 Ideo ingrediens mundum dicit:
“ Hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi;
6 holocautomata et sacrificia pro peccato
non tibi placuerunt.
7 Tunc dixi: Ecce venio,
in capitulo libri scriptum est de me,
ut faciam, Deus, voluntatem tuam ”.
8 Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et
sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem
offeruntur,
9 tunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ”.
Aufert primum, ut secundum statuat;
10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis
Christi Iesu in semel.
11 Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem
saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.
12 Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum
consedit in dextera Dei,
13 de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum
pedum eius;
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui
sanctificantur.
15 Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim
dixit:
16 “ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies
illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum
superscribam eas;
17 et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor
amplius ”.
18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum
in sanguine Iesu,
20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id
est carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei,
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi
corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;
23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim
est, qui repromisit;
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et
bonorum operum,
25 non deserentes congregationem nostram, sicut est
consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis
appropinquantem diem.
26 Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam
veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
27 terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis
aemulatio, quae consumptura est adversarios.
28 Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione
duobus vel tribus testibus moritur;
29 quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium
Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo
sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?
30 Scimus enim eum, qui dixit: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”;
et iterum: “ Iudicabit Dominus populum suum ”.
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati
magnum certamen sustinuistis passionum,
33 in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum
facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;
34 nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum
cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et
manentem.
35 Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam
habet remunerationem;
36 patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei
facientes reportetis promissionem.
37
Adhuc enim modicum quantulum,
qui venturus est, veniet et non tardabit.
38 Iustus autem meus ex fide vivet;
quod si subtraxerit se,
non sibi complacet in eo anima mea.
39 Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei
in acquisitionem animae.
|