13
1 Caritas fraternitatis maneat.
2 Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam
nescientes hospitio receperunt angelos.
3 Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium
tamquam et ipsi in corpore morantes.
4
Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et
adulteros iudicabit Deus.
5 Sint mores sine
avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque
derelinquam ”,
6 ita ut confidenter dicamus:
“ Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ”.
7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt
verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
8 Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!
9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim
est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.
10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui
tabernaculo deserviunt.
11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in
Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
12
Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra
portam passus est.
13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius
portantes;
14 non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram
inquirimus.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est
fructum labiorum confitentium nomini eius.
16 Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci;
talibus enim hostiis oblectatur Deus.
17 Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant
pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non
gementes; hoc enim non expedit vobis.
18 Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam
habemus, in omnibus bene volentes conversari.
19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius
restituar vobis.
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum
ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
21 aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius,
faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in
saecula saeculorum. Amen.
22 Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis;
etenim perpaucis scripsi vobis.
23 Cognoscite fratrem
nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos.
24
Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de
Italia sunt.
25 Gratia cum omnibus vobis.
|