2
1 Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem
Domini nostri Iesu Christi gloriae.
2 Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum
habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3 et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et
dixeritis: “ Tu sede hic bene ”, pauperi autem dicatis: “ Tu sta illic aut sede
sub scabello meo ”;
4 nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices
cogitationum iniquarum?
5
Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo,
divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?
6 Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos
et ipsi trahunt vos ad iudicia?
7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super
vos?
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum
tuum sicut teipsum ”, bene facitis;
9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a
lege quasi transgressores.
10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in
uno, factus est omnium reus.
11 Qui enim dixit: “ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”;
quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis.
12 Sic loquimini
et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi.
13 Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit
misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere,
opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
15 Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,
16 dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite in pace,
calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt
corporis, quid proderit?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
18 Sed dicet quis: “ Tu fidem habes, et ego opera habeo ”.
Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis
fidem.
19 Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt
et contremiscunt!
20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus
otiosa est?
21 Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est
offerens Isaac filium suum super altare?
22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex
operibus fides consummata est;
23 et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham
Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei
appellatus est.
24 Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex
fide tantum.
25 Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus
iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?
26 Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides
sine operibus mortua est.
|