EPISTULA I PETRI
1
1 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Pon
ti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae,
2 secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione
Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis
et pax multiplicetur.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui
secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per
resurrectionem Iesu Christi ex mortuis,
4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et
immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos,
5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam
revelari in tempore novissimo.
6 In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in
variis tentationibus,
7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit,
per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in
revelatione Iesu Christi.
8 Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non
videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata,
9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum.
10 De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae,
qui de futura in vos gratia prophetaverunt,
11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat
in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et
posteriores glorias;
12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem
ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt
vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere.
13 Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii,
perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu
Christi.
14 Quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus in
ignorantia vestra desideriis,
15 sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti
in omni conversatione sitis,
16 quoniam scriptum est: “ Sancti eritis, quia ego sanctus sum
”.
17 Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum
iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore
conversamini,
18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti
estis de vana vestra conversatione a patribus tradita,
19 sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et
immaculati Christi,
20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati
autem novissimis temporibus propter vos,
21 qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a
mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum.
22 Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad
fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per
verbum Dei vivum et permanens:
24 quia
omnis caro ut fenum,
et omnis gloria eius tamquam flos feni.
Exaruit fenum, et flos decidit;
25 verbum autem Domini manet in aeternum.
Hoc est
autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
|